1 | lm|sanguine placastis ventos et virgine caesa cum primum|lm hic distinguendum est, quia et semel ad Troiam ventum est, et ante quam ad eam veniretur de Iphigenia est sacrificatum. cuius fabula talis est. cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon Dianae cervam cum venatur occidit ignarus. unde dea irata flatus ventorum, qui ad Troiam ducebant, removit. quam ob rem cum nec navigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta per Calchantem oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine, hoc est immolata Iphigenia Dianam esse placandam. ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem, qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, vel ut quidam volunt Orthiae Dianae. quae cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, a cuius patre, Strofio nomine, fuerat nutritus, Colchos petierat, et cum his occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum: unde et Facelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur: et Ariciam detulit. sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere. Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae templum. |