1 | lm|hoc ithacus velit et magno mercentur atridae|lm callide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hostibus esse placituram. ideo autem dicit 'mercentur', quia sacrorum est, ut fugiens victima ubicumque inventa sit, occidatur, ne piaculum committatur. ergo Sinon qui victima fuerat, quippe qui propter reditum sacrificio fuerat destinatus, nec possent Graeci nisi vel empta morte Sinonis ad patriam redire, iure et votis et praemio Graecorum interimitur. 'Ithacus' vero pro 'Ithacensis', principale pro derivativo. |