monumenta.ch > Servius > 81
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 80 <<<     >>> Versus 82

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 81

1 lm|fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures|lm dum dicitur. et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat. nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum. et sciendum ex hac historia partem dici, partem supprimi, partem intellegentibus linqui. nam Palamedes, ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit invitum. cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit. quo viso Ulixes aratra suspendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. postea cum Ulixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a Palamede est vehementer increpitus. et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi. haec inventa more militiae regi adlata est et lecta principibus convocatis. tunc Ulixes cum se Palamedi adesse simularet, ait, si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur. quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. hunc autem constat fuisse prudentem. nam et tabulam ipse invenit ad conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. secundum quosdam ipse repperit litteras. quae res forte sit dubia, tamen certum est * * * χ ab hoc inventas cum h aspiratione.
Servius HOME

bav1646.164 bnf7959.97 bnf7960.74 bnf7962.30 bnf10307.248 med221.139 ubk206.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik