Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 79
1 | lm|hoc primum|lm hoc maximum est vel principale apud me, verum dicere. <vel> |
2 | lm|hoc primum|lm 'fatebor' subaudis. |
3 | lm|nec si miserum fortuna sinonem finxit|lm quidam ita intellegunt: si me Fortuna ad hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut putem me mentiendo proficere. |
4 | lm|sinonem|lm Autolycus quidam fur fuit, qui se varias formabat in species. hic habuit liberos Aesimum, unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Ulixes: consobrini ergo sunt. nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Ulixes haec fecit. |
5 | lm|sinonem|lm melius, quam si 'me' dixisset; solet enim et in nomine quaedam esse emphasis, ut 'et quisquam numen Iunonis adoret'. |