2 | lm|fuerit quodcumque]|lm sive miseratus vitam concedere volueris, sive non. est autem parenthesis, et respicit ad illud 'memoret, quae sit fiducia capto'. suspendendum ergo 'rex'. sane 'quodcumque' vetusta voce mortem significari Lucilius docet in XII. 'hunc, si quid pueris nobis me et fratre fuisset', hoc est, si mors vel me vel fratrem oppressisset. ergo ut quidam volunt urbane animum hominis mortem contemnentis ostendit. 'vera' inquit, ut et falsa, quae postea dicturus est, vera credantur: ideo primo a veris coepit. ordo autem est, fatebor cuncta vera, neque me Argolica de gente negabo. quod sciebant Troiani confessus est, ut ei de ceteris crederetur. |