Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 75
1 | lm|ferat|lm adferat, id est nuntiet. |
2 | lm|memoret quae sit fiducia capto|lm aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat dicere 'et super ipsi': aut certe 'memoret' est meminerit, ut significet, meminerit in captivo per veriloquium vitae esse fiduciam. unde et responsio talis est 'fatebor vera'. alii 'memorem' legunt, ut sit sensus, hortabamur ad loquendum memorem, hoc est qui diligenter factionis suae meminerat. |
3 | lm|memoret quae sit fiducia capto]|lm vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat memoret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequitur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet a Troianis sibi esse parcendum. |