1 | lm|circumfusa ruit|lm figura ὑπαλλαγή, ruit primo et sic circumfusa est. |
2 | lm|certant|lm cum supra 'iuventus ruit' dixerit, subiunxit 'certant'. figuratum est, quia iuventus enuntiatione singulare est, intellectu plurale. |
3 | lmnludere capto|lm et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut 'verbis virtutem inlude superbis', et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut 'silvestres uri adsidue capraeque sequaces <inludunt>'. 'capto' autem, quod ita Troiani putabant. |