1 | lm|fidens animlm ut 'o praestans animi iuvenis'. et est nomen; desiit enim esse participium, quia genetivo casui cohaeret et potest recipere conparationem. sane veteres fiduciam interdum pro crimine et audacia ponebant, ut Sallustius 'ita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur'. et Vergilius 'nam quis te, iuvenum confidentissime'. |
2 | lmn utrumque|lm 'in' modo 'ad' significat, alibi pro 'contra', ut etiam supra diximus. sane sequenti versu exposuit, quid est 'in utrumque paratus'. |