Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 60
1 | lm|hoc ipsum|lm vel ut caperetur, vel quod Graeci simulabant. |
2 | lm|hoc ipsum|lm per 'm', quia usurpatum est 'ipse', et est naturale 'ipsus', ut 'ipsus mihi Davus'. dicimus ergo 'ipsus ipsa ipsum', ut 'doctus docta doctum'. |
3 | lm|ut strueret|lm ut confirmaret praeiacta dolorum semina. et respexit ad superiora, ut 'aedificant'. |
4 | lm|ut strueret]|lm vel astrueret vel incoatum a Graecis perficeret. quod ipse exposuit 'Troiamque aperiret Achivis'. |