1 | lm|ecce manus|lm haec particula prope rem gestam ante oculos lectoris inducit. sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione mentionem iuris pontificalis facere in quacumque persona. antiquis itaque caerimoniis cautum erat, ne vinctus flaminiam introiret, si introisset, solveretur vinclaque per impluvium effunderentur inque viam publicam eicerentur. flaminia autem domus flaminis dicitur, sicut regia regis domus. [quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus accipere, 'ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus'; quod factum sub divo, illo versu ostendit 'sustulit exutas vinclis ad sidera palmas' et 'vos aeterni ignes', id est sidera: quod utique incongrue dictum videtur, nisi sub divo Sinonem stantem haec dixisse accipiamus. ideo autem 'iuvenem' dicendo nomen suspendit, quo gravior narratio fieret, si ordine suo referrentur quae gesta sunt. |