1 | lm|foedare|lm dilacerare. foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, ut 'sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis', Sallustius 'foedi oculi'. alii 'foedare' secundum Graecos accipiunt. quid enim foedius, quam duces Graecorum latentes deprehendi? |
2 | lm|latebras|lm autem amare dixit. |