1 | lm|fata deum|lm 'fata' modo participium est, hoc est 'quae dii loquuntur', ut Statius 'et vocem fata sequuntur'. |
2 | lm|si mens non laeva fuisset|lm Troianorum scilicet; bene ergo divisit. sane |
3 | lm|laeva|lm modo contraria. et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut 'intonuit laevum', quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt. |