Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 48
1 | lm|aut aliquis latet error|lm non confirmat, ut plus in eo fraudis videatur esse, quam fuit. |
2 | lm|error|lm id est dolus, ut 'inextricabilis error'. et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur. distinguendum sane 'error', et sic dicendum 'equo ne credite Teucri'. item 'quicquid id est, timeo', hoc enim melius est. |
3 | lm|equo latet|lm id est sub praetexto, sub specie equi. alii 'equo' in equo accipiunt. < |
4 | lm|ne|lm> |
5 | lm|credite|lm <ne> confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona. |