2 | lm|sic notus ulixes??|lm quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa. hic sane Ulixes, filius Laertae, Penelopae maritus fuit. qui filios habuit Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio cum is ipse patrem quaereret, occisus est. huic Ulixi primus Nicomachus pictor pilleo caput texisse fertur. huius post Iliense bellum errores Homerus notos omnibus fecit. de hoc quoque alia fabula narratur. nam cum Ithacam post errores fuisset reversus, invenisse Pana fertur in penatibus suis, qui dicitur ex Penelope et procis omnibus natus, sicut ipsum nomen Pan videtur declarare: quamquam alii hunc de Mercurio, qui in hircum mutatus cum Penelope concubuerat, natum ferunt. sed Ulixes posteaquam deformem puerum vidit, fugisse dicitur in errores. necatur autem vel senectute, vel Telegoni filii manu aculeo marinae beluae extinctus. dicitur enim, cum continuo fugeret, a Minerva in equum mutatus. |