1 | lm|laocoon|lm omnia in 'oon' exeuntia tertiae sunt declinationis, ut Laocoontis Demophoontis Hippocoontis. |
2 | lm|ardens|lm omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem. |