1 | lm|subiectisque urere flammis|lm 'que' copulativa coniunctio est, 'aut' disiunctiva. quomodo ergo has iunxit, cum non utrumque, sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur? poetarum est partem pro parte ponere, ut torvum pro torve, et volventibus pro volubilibus: coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, ut 'saxum ingens volvunt alii radiisque rotarum' 'que' pro 've' posuit; nam sonantius visum est. antiqua tamen exemplaria 've' habere inveniuntur; 've' enim proprium significatum habet, ut interdum pro vel accipiatur. |