1 | lm|at capys|lm quidam: non pater Anchisae. et bene nec se, nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae imminebat. quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus. alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea dari recti consilii principatum. hic est qui Capuam condidit. sed hoc post multa saecula claruit. nam his temporibus, quibus Caesar occidi habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem temporibus unum de genere conditoris periturum. |