1 | lm|primusque thymoetes|lm ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit. qui cum dixisset quadam die nasci puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. sed Priamus Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. inde ergo nunc dicit 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur. alii volunt 'dolo' scilicet Graecorum, quo omnes decepti sunt. |