1 | lm|tenedos|lm Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit: unde Tenedos dicta est. ideo ergo ait 'notissima fama'. sic Cicero 'Tenen ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur'. |
2 | lm|tenedos|lm insula est contra Ilium, quae ante Leucophrys dicta est; nam Tenes, Cycni filius, infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus vacuam tenuit: unde Tenedos dicta est. alii dicunt, quod se propter supra dictam causam ex ipsa insula in mare praecipitaverit. huius soror Hemithea fuisse dicitur. |