monumenta.ch > Servius > 456 > 20
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 19 <<<     >>> Versus 21

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 20

1 lmngentes|lm ut diximus, epitheto levavit tapinosin.
2 lm|uterumque|lm uterus est mulierum: nam praegnantis proprie est. quem modo ideo dixit, quia dicturus est 'feta armis'. alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustius 'simulans sibi alvum purgari'. venter qui videtur, ut Iuvenalis 'Montani quoque venter adest abdomine tardus'. sane et in tragoedia de hoc equo ἐγκύμονα legitur; hinc ergo hic 'uterum' dixit.
3 lm|armato milite|lm ut supra 'ex hoste'.
4 lm|armato milite]|lm singularem numerum pro plurali posuit, ut 'ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus' pro Dardani; et alibi pluralem pro singulari, ut 'desiste manum committere Teucris', cum solus esset Aeneas.
Servius HOME

bav1646.162 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.246 med221.138 ubk206.91