monumenta.ch > Servius > 19
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 18 <<<     >>> Versus 20

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 19

1 lm|caeco laterlm pro caecis lateribus. et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum.
2 lm|cavernas ingentes|lm non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut 'et umbrosae penitus patuere cavernae'. alii fustes curvos navium, quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt: unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.
Servius HOME

bav1646.162 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.246 med221.138 ubk206.91