Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 18
1 | lm|huc|lm pro illuc. |
2 | lm|huc|lm in equum, vel in hanc rem. |
3 | lm|delecta corpora|lm delectorum virorum. |
4 | lm|sortitlm contraria sunt dilectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos, qui includerentur. |
5 | lm|virum|lm pro virorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat. |
6 | lm|furtim|lm num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt. |