Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 16
1 | lm|aedificant|lm translatio, ut Cicero 'navem tibi aedificatam esse Messanae'. item |
2 | lmntexunt|lm ut ipse alibi 'bis denas Italo texamus robore navis'. |
3 | lm|aedificant]|lm aedificari enim habitacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat homines recepturus; vel propter magnitudinem. |
4 | lmntexunt]|lm quia naves texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur. |
5 | lm|abiete costas|lm non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, ut pars stupet innuptae donum exitiale Minervae. pinus in tutela quidem est matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est. |
6 | lm|abiete|lm solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut 'arma virum', alias in anapaestum, ut 'fluviorum rex Eridanus'. sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt. |