2 | lm|equum|lm de hoc equo varia in historiis lecta sunt: ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent: unde est 'aut haec in nostros fabricata est machina muros': ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt. aut quia equestri proelio victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; ut 'pelago credas innare revulsas Cycladas'. aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus. |