1 | lm|quamquam animus meminisse horret|lm 'quamquam' melius praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est; nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen et 'memini videre, quo aequior sum Pamphilo' et 'memini me turribus altis Corycium vidisse senem'. quod si fit et in verbis integris, ut 'iuvat evasisse tot urbes', quanto magis in corruptis? |