monumenta.ch > Servius > 9
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 8 <<<     >>> Versus 10

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 9

1 lm|praecipitat|lm pro praecipitatur: verbum pro verbo, ut diximus. et duas causas praetendit, quibus dicit non posse universa narrari, dolorem et tempus.
2 lm|cadentia sidera|lm aut epitheton est siderum, quae semper et oriuntur et occidunt; aut certe maiorem partem noctis vult esse transactam. per sidera autem noctem significat, quae somnos suadeat.
Servius HOME

bav1646.161 bnf7959.95 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.245 med221.137 ubk206.88