Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 2
1 | lmnde|lm aphaeresis est, pro deinde: vel ut quidam volunt 'tunc'. |
2 | lm|toro ab alto|lm summus enim semper est pontificalis locus; non enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere. cum enim dicit de Didone 'aurea conposuit sponda mediamque locavit' ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse. et Aeneas ubique quasi sacratus inducitur. dictus autem a tortis herbis est torus. et videtur hic ostendisse 'ostroque superbo' et 'aulaeis iam se regina superbis', ut aulam significaret. 'ab alto' vero pro 'ex alto'; mutavit praepositionem. |
3 | lm|pater Aeneas|lm honoris hoc nomen est. |
4 | lm|orsus|lm propter longam narrationem. et 'orsus' hic 'coepit', alibi 'finit', ut 'sic Iuppiter orsus'. |