monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 2

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 1

1 lm|conticuere omnes|lm quia supra dixit 'fit strepitus tectis'. 'conticuere' autem pro conticuerunt: quod metri causa fit vel ratione clausularum. nec est ut quidam dicunt dualis numerus, qui apud Latinos numquam penitus invenitur. et bene 'omnes' addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere.
2 lmntentique ora tenebant|lm aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut 'tenuitque inhians tria Cerberus ora', id est inmobilia habuit. aut 'tenebant' habebant, ut sit figura et intellegamus 'intenta tenebant', ut Terentius 'nam Andriae illi id erat nomen. teneo'. ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere, nec advertere.
Servius HOME

bav1646.160 bnf7959.94 bnf7960.72 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.136 ubk206.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik