1 | lm|quales diomedis equlm non debemus eos equos intellegere, quos Aeneae sustulit, nec enim congruit; sed de his interrogat, quos sustulit Rheso. 'quales' autem dixit, ac si diceret, anne sic feroces ut illi a quibus ducebant originem. Diomedes enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur. hos Hercules occiso crudeli tyranno abduxisse perhibetur: de quibus dicuntur supra memorati equi originem ducere. aut ideo 'quales', qui potuerint esse ita divini, ut inter fatalia Troiana numerarentur; nam ideo et supra 'ardentes' ait. |