monumenta.ch > Servius > 103 > 751
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 750 <<<     >>> Versus 752

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 751

1 lm|aurorae filius|lm Memnon. ideo autem dixit 'quibus ar- mis', quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur.
2 lm|aurorae filius armis|lm quia etiam ei fecerat arma Vulcanus. qui cum auxilium Troianis ferret, apud Troiam occisus est. hic in tanto amore apud suos socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem moriantur.
Servius HOME

bav1646.160 bnf7959.94 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.136 ubk206.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik