1 | lm|arcturum|lm stella est post caudam maioris ursae, posita in signo bootae, unde arcturus dicta est, quasi ἄρκτου οὐρά. hanc quidam agere arcton dicunt, quia arceram veteres vehiculum vocabant. haec autem ut fabulae loquuntur Callisto fuit, comes Dianae, quam Iuppiter mutatus in Dianam stupravit, ex qua natus est filius nomine Arcas. cetera in libro I. georgicorum plenius narrata sunt. |
2 | lm|pluviasque hyadas|lm hyades stellae sunt in fronte tauri, quae quotiens nascuntur pluvias creant: unde et Graece ὑάδες dictae sunt ἀπὸ τοῦ ὕειν, Latine suculae a suco. sic ergo ait 'pluviasque hyades', ut 'Plemyrium undosum'. alii dicunt hyadas dictas vel ab y littera vel ἀπὸ τοῦ ὑὸς, id est sue, in cuius formatae sunt faciem: nam ideo eas quidam suculas, sues scilicet, dici tradunt. has quidam vergilias dicunt, quod vere florido oriantur. hae autem fuerunt ut alii dicunt, Atlantis filiae, ut alii Liberi nutrices, quae se in pelagus furore praecipitaverunt. alii Erechthei filias pro patria se morti obtulisse aiunt, quas Pliadas vocant, quod Pleiones filiae esse dicantur. quidam hyadas ab Hyante fratre, quem inventum extinctum usque ad mortem doluerunt, dictas putant. |