1 | lm|docuit quae maximus atlas|lm 'quae' legendum est non 'quem'; nec enim istum docere potuit, qui Didonis erat temporibus, sed docuit Herculem: unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam. constat enim Herculem fuisse philosophum, et <haec> est ratio, cur illa omnia monstra vidicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem. |
2 | lm|docuit quae maximus atlas]|lm id est quae ipse scit, quae ipse modulatus est * * * hic Atlas Iapeti filius in Africa natus dicitur. hic quod annum in tempora diviserit et primus stellarum cursus vel circulorum vel siderum transitus naturasque descripserit, caelum dictus est sustinere. qui nepotem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur. |