1 | lm|post alii proceres|lm ergo et Bitias unus est de proceribus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de his est quae nominativum in usu non habent, ut supra 'et victor dicione tenebat'. nam nec hoc in usu habet nominativum, licet in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres nominantur. |
2 | lm|crinitus iopas|lm aut puerum intellege, aut imitabatur Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator. |