Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 738
1 | lm|tum bitiae|lm per transitum Poenorum ducum nomina introducit. nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia. servavit autem τὸ πρέπον: quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans. |
2 | lmncrepitans|lm inclamans, ut 'aestatem increpitans seram', aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo; nam sequitur 'ille inpiger'. melius tamen accipimus clara voce hortatum, ut Plautus 'neque ego ad mensam publicas res clamo, neque leges crepo' et Horatius 'quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepet?' |
3 | lm|hausit|lm modo accepit, nec possumus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. alibi vidit, ut 'hausit caelum mentemque recepit', alibi audivit, ut 'vocemque his auribus hausi', alibi vulnerat, ut 'latus haurit apertum'. et multa alia pro loco significat. |