monumenta.ch > Servius > 737
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 736 <<<     >>> Versus 738

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 737

1 lm|libato|lm delibato.
2 lm|summo tenus|lm usque ad labra.
3 lm|attigit ore|lm et verecundiam reginae ostendit, et morem Romanum. nam apud maiores nostros feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus. denique femina quae sub Romulo vinum bibit occisa est a marito, Mecennius absolutus, id enim nomen marito. sic Granius Licinianus cenae suae.
Servius HOME

bav1646.159 bnf7959.93 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.135 ubk206.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik