1 | lm|adsit laetitiae bacchus dator|lm alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut 'socer arma Latinus habeto'. |
2 | lm|dator|lm bene autem addidit 'dator laetitiae', quia est et dator furoris. |
3 | lm|et bona iuno|lm aut propitia, id est non irata Troianis, ut 'sis bonus o felixque tuis', aut magis 'bona' caelestis; est enim et inferna, ut 'Iunoni infernae dictus sacer'. aut, sicut supra dictum est, χρηστὴ, quod est bona, quam inter penates Troiani habuisse dicuntur. |