monumenta.ch > Servius > 730
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 729 <<<     >>> Versus 731

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 730

1 lm|tum facta silentia tectis|lm mos erat apud veteres, ut lumine incenso silentium praeberetur, ut †optativam sibi laudem loquendo nullus averteret. apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendo †que nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque θεῶν παρουσίαν dicunt.
Servius HOME

bav1646.159 bnf7959.93 bnf7960.71 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.135 ubk206.86