1 | lm|quam belus|lm primus rex Assyriorum, ut supra diximus, quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. unde et lingua Punica Bal deus dicitur. apud Assyrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione et Saturnus et Sol. alii hunc Belum Saturni temporibus regnasse eiusdemque dei hospitem fuisse tradunt. |