2 | lm|funalia|lm 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant. alii funalia appellarunt quod †in cicendula lucet, quos Graeci πυρσοὺς vocant: Varro de vita P. R. 'facibus aut candela simplici †;aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia'. non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti: quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri magistratibus a cena remeantibus possent. |