Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 726
1 | lm|atria|lm ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde ait Iuvenalis 'quis fercula septem secreto cenavit avus?' ibi etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant liminum custodes adhibebantur, ut 'qui Dardanio Anchisae armiger ante fuit, fidusque ad limina custos'. ibi et culina erat: unde et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. alii dicunt Atriam Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Libertatis. |
2 | lm|lychnlm Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis 'dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae'. Horatius 'ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis'. si enim a luce diceretur, non staret versus. |
3 | lm|laquearibus|lm principaliter lacus dicitur, ut Lucilius 'resultant aedesque lacusque'; diminutio lacunar facit, ut Horatius 'nec mea renidet in domo lacunar'; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon laquearium. legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarum 'tectis caelatis lacuatis'. |