1 | lm|crateras|lm Graecum est ab eo quod est 'hic crater'; nam Latine haec cratera dicitur, unde Persius 'si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram'. |
2 | lm|et vina coronant|lm 'vina' pro poculis posuit, et est tropus synecdoche, ut Cererem dicimus pro frumento. sic Plautus 'vinum precemur; nam hic deus praesens adest'. 'coronant' autem est aut inplent usque ad marginem, aut quia antiqui coronabant pocula, et sic libabant: unde est 'magnum cratera corona induit, inplevitque mero'. |