1 | lm|acidaliae|lm Acidalia Venus dicitur vel quia inicit curas, quas Graeci ἄκιδας dicunt, vel certe a fonte Acidalio qui est in Orchomeno Boeotiae civitate, in quo se Gratiae lavant, quas Veneri esse constat sacratas; ipsius enim et Liberi filiae sunt: nec immerito; gratiae enim per horum fere numinum munera conciliantur. ideo autem nudae sunt, quod gratiae sine fuco esse debent, ideo conexae, quia insolubiles esse gratias decet: Horatius 'segnesque nodum solvere Gratiae'. quod vero una aversa pingitur, duae nos respicientes, haec ratio est, quia profecta a nobis gratia duplex solet reverti, unde est supra 'nec te certasse priorem paeniteat'. sane Veneri multa nomina pro locis vel causis dicuntur inposita. nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt. alii 'Suadam' appellant, quod ipsa conciliatio Suada sit. dicitur etiam 'Obsequens Venus', quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum ideo hoc nomine consecravit, quod sibi fuerit obsecuta: hanc Itali †'Postvotam' dicunt. dicta est etiam 'Equestris Venus', dicta et 'Cloacina', quia veteres cloare purgare dixerunt. dicitur et 'Myrica' et 'Myrtea' et 'Purpurissa'. est et 'Erycina', quam Aeneas secum advexit. dicitur et 'Salacia', quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, et 'Lubentina', quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii hanc 'Lubiam' dicant, quod eo numine consilia in medullas labantur. alii 'Mimnerniam' vel 'Meminiam' dicunt, quod meminerit omnium. est et 'Verticordia', est et 'Militaris Venus', est et 'Limnesia' quae portubus praeest. ipsa et 'Victrix' et 'Genetrix' ex Caesaris somnio sacrata. est et 'Venus Calva' ob hanc causam, quod cum Galli Capitolium obsiderent et deessent funes Romanis ad tormenta facienda, prima Domitia crinem suum, post ceterae matronae imitatae eam exsecuerunt, unde facta tormenta, et post bellum statua Veneri hoc nomine collocata est, licet alii Calvam Venerem quasi puram tradant, alii Calvam, quod corda amantum calviat, id est fallat atque eludat. quidam dicunt porrigine olim capillos cecidisse feminis et Ancum regem suae uxori statuam calvam posuisse, quod constitit piaculo; nam post omnibus feminis capilli renati sunt, unde institutum, ut Calva Venus coleretur. apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur. apud Ephesios 'Venerem Automatam' dixerunt, vel 'Epidaetiam'. ratio autem horum nominum talis est. Meliboea et Alexis amore se mutuo dilexerunt et iuramento se adstrinxerunt, ut cum tempus nuptiarum venisset sibimet iungerentur: sed cum virginem parentes sui alii despondissent et hoc Alexis vidisset, spontaneum subiit exilium. virgo autem ipso nuptiarum die semet de tecto praecipitavit: quae cum inlaesa decidisset, in fugam conversa pervenit ad litus ibique scapham ascendit, ex qua sponte funes soluti esse dicuntur. voluntate itaque deorum pervecta est ubi amator morabatur: quam cum ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu templum constituit. quod ergo sponte fuissent <funes> soluti, Automatae Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis fuisset advecta, Epidaetiae sacravit. |