1 | lm|praecipue infelix|lm propter casum futurum, ut probant sequentia 'pesti devota futurae'. ideo ergo infelix. 'pesti' autem amori vel malo. 'devota' vero de oratione Augusti translata locutio, quam habuit in laudatione funeris Marcelli, cum diceret, illum inmaturae morti devotum fuisse. |