1 | lm|toris pictis|lm pro in toris pictis. et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut 'proximus ut viridante toro consederat herbae'. |
2 | lmussi discumbere|lm bene 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur imperio, nec tamquam hospites fuerant invitati. discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibi 'gramineoque viros locat ipse sedili' et 'perpetuis soliti patres considere mensis'. |