monumenta.ch > Servius > 403 > 706
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 705 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 706

1 lm|qui dapibus|lm
2 lm|mensas onerent|lm dapes regum sunt, epulae privatorum. 'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel adponebatur. et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur; nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi 'et vina reponite mensis', quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse?
3 lm|et pocula ponant|lm secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
Servius HOME

bav1646.157 bnf7959.93 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.134 ubk206.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik