monumenta.ch > Servius > 703
    >>> Versus 704

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 703

1 lm|quinquaginta|lm hoc est multae.
2 lm|ordine longo|lm id est dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi ponendum sit; nec enim debent universa confundi.
3 lm|cura penum struere|lm inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatius 'portet frumenta penusque', masculino vero genere Plautus 'nisi mihi annuus penus datur' (Plaut. [Ps. 1, 2, 46]), feminino Lucilius posuit, ut 'uxori legata penus'. quartae autem declinationis esse Persius docet, ut in 'locuplete penu defensis pinguibus Umbris'.
Servius HOME

bav1646.157 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.133 ubk206.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik