1 | lm|dant manibus famuli lymphas|lm humilis character, qui ἰσχνὸς dicitur; vilia enim describuntur. |
2 | lm|cereremque canistris|lm hic panem, alibi triticum, ut 'tum Cererem corruptam undis'. |
3 | lm|expediunt|lm proferunt. |
4 | lm|tonsisque ferunt mantelia villis|lm 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, ut 'tonsa coma, pressa corona est'; constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis 'manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis'; de supplicaturis enim hoc dixit. 'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale. quod autem legimus 'ne turpe toral', apocope est. |