monumenta.ch > Servius > 174 > 678 > 698
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 697 <<<     >>> Versus 699

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 698

1 lm|aurea|lm si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nominativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, et spondeus est.
2 lm|sponda|lm antiqui stibadia non habebant, sed stratis tribus lectis epulabantur, unde et triclinium sterni dicitur. sic Cicero 'sterni triclinia, et in foro sterni iubebat'. unde apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cenationem.
3 lm|mediamque locavit|lm ipse enim apud maiores domini fuerat locus, ut aperte Sallustius docet 'igitur discubuere: Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquinium et dominum Perpernam'.
4 lm|locavit|lm collocavit.
Servius HOME

bav1646.157 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.133 ubk206.84