monumenta.ch > Servius > 66 > 410 > 536 > 697
    >>> Versus 698

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 697

1 lm|cum venit|lm aut pro 'cum veniret', aut ut 'cum' sit adverbium temporis pro dum; nec enim potest coniunctivi modi particula iungi indicativo. sane sciendum, malo errore 'cum' et 'dum' a Romanis esse confusa.
2 lm|aulaeis|lm velis pictis, quae ideo aulaea dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, qui populum Romanum scripsit heredem, inventa sunt. ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores: unde et in thalamis hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur: unde Horatius 'interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris'. sciendum sane omnia Graeca nomina in η exeuntia, cum derivationem faciunt, η in ae diphthongon convertere, ut αὔλη aulaea, Ἴδη Idaea, Αἴτνη Aetnaea.
3 lm|superbis|lm nobilibus, ut 'ceciditque superbum Ilium'.
Servius HOME

bav1646.157 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.133 ubk206.84