monumenta.ch > Servius > 516 > 686
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 686

1 lm|regales inter mensas|lm epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio: unde est 'sine Cerere et Libero friget Venus'.
2 lm|Laticemque lyaeum|lm latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem. 'Lyaeum' autem pro 'Lyaeium' dixit, figurate ponens principalitatem pro derivatione.
Servius HOME

bav1646.156 bnf7959.92 bnf7960.70 bnf7962.30 bnf10307.236 med221.132 ubk206.84

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik